MEDIOXUMI

MEDIOXUMI
MEDIOXUMI
dii Minores antiquis dicti sunt. Plaut. in Cistel. Actu 2. sc. 1. Ita me Dii Deaeque superi atque inferi et Medioxumi. Occurrunt quoque apud Servium in Aen. l. 3. v. 24. Focorum commemoratione instantium sacrificiprum mentio inicitur, quod ita esse multis locis docetur. Quidam Aras superiorum Deorum volunt esse; Medioximorum, id est, Marinorum, focos; Inferorum vero mundos. Quae verba duplici causâ suspecta. Non enim marini Dii sunt Medioxumi, cum illi nullo modô se a terrestribus locis excludere possint, aut ea ascendere; sed aerii Daemones, Diis Caelestibus inferiores. Hominum animis altiores. Apuleius de Dogmate Platonis. Aliud genus est, quale Astra habent, coeteraque Numina, quos Caelicolas vocamus. Tertium habent, quos Medioxumos Romani veteres appellant: Quod et sui ratione et locô et potestate Diis summis sunt minores, hominum naturâ profecto maiores. Ubi scribendum, naturâ et profectu, Barthiô auctore. Sicilicet cum tales sint, ut neque naturâ neque industriâ in eorum comparationem homines venire possint, Medioxumi, inter hominum animos et Deorum caelestium Numina, medii perhibentur. Scribi igitur idem apud Servium vult, Medioximorum, i. e. aereorum. Sed et quid mundus ad Inferorum aras? Sane clausum Mundum Manibus, praeter paucos dies anni, habitum Romanâ superstitione, docemur a Festo. Verum id huc non pertinet. Reponendum itaque apud Servium, Inferorum tumulos: quod confirmatur verbis Papinii Statii, ubi aggerem pineum Diti factum dicit, Theb. l. 4. v. 457. et seqq.
—— tibi rector Averni,
Quamquam infossus humo, superat tamen agger in auras
Pineus ——
Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”